MECHANICE seu MACHINALIS

MECHANICE seu MACHINALIS
MECHANICE, seu MACHINALIS
sciontia ex Mathematicis et Physicis rationibus, efficiendi machinas et organa mirandi effectus, ad vitae humanae utilitatem: facile Artium antiquissima est, ut sine qua nec primi Parentes vitam tueri potuêre, Unde Guidiubaldus e Marchionibus Montis in praefat Mechanices, Quâcumque inquit, necessitate Adae vita degeretur; et quamvis etiam casis contectis stramine, et angustis tuguriis ac gurgustiis caeli defenderet iniurias: Sic et in corporis vestitu, licet ipse nihil aliud spectaret, nisi ut nives et ventos, ut Solem, ut frigus arceret: quodcumque tamen id fuit, omne Mechanicum fuit. Huius partes duas facit Politianus in Panepistemone, videl. Rationalem, quae numerorum, mensurarum, siderum naturaeque rationibus, perficitur: et Manuariam sive Chirurgicen, cui Artes illae, Aeraria, Aedificatoria, Materiaria Picturaque adminiculantur. Non enim solum insignis haec Ars machinas invenit, quibus mirabilia praestet, quemadmodum exempli gratiâ vectis beneficiô fieri videmus: sed causas etiam et principia exponit, quibus illa obtingunt, adeque male a quibusdam Philosophiae e civitate expellitur. Utraque iterum in 5. partes a Pappo l. 8. Collectan. subdividitur. Quarum 1. Ars est machinarum. quae Mangana vel Manganaria, appellatur. Haec ingentia pondera, machinis adhibitis, minimô nisu attollit, et in Templorum ac Fanorum: Murorum, turrium et portarum: Portuum, fororum, porticuum, baln eorum, theatrorum, inambulationum et similium: Aedificorum tandem privatorum exstructione, magnum habet usum. 2. Μηχκνοπαητικὴ, facile aquas antliis attrahit: Rotae huc aquariae et tympana pertinent, de quibus Lucretius l. 5. v. 517.
Ut fluvios versare rotas, atque haustra videmus.
3. Οῤγανοποιητικὴ, instrumenta bello accommoda persicit, quorum plurima Politiano enumerantur librô citatô. Hinc Archimedes obsidionem Syracusanam, huius artis beneficio in longum tempus protraxisse legitur, apud Livium l. 24. c. 34. Plut, in Marcello et Plin. l. 7. c. 37. usus inter coetera, speculis inprimis ustoriis, quibus hostilem combussit classem. Quod Anstasil Imperatoris temporibus imitatus Proclus felici est successu, ut refert Zonaras Annal. tom. 3, et 4. Αὐτοματοποιητικὴ, quae et Θαυματουργικὴ, quod magnam pariat admirationem; Eius exempla sunt, ex Politiano, Hydraulica organa, quaeque per se ventorum flatu resonant, et quod vas dicaeometron vocabant, et quod voces avium variarum exprimit. Et quod indidem merum, mox dilutum vinum, mox aquam calidam, mox frigidam, copiosam tenuemque vicissim funditat. Et siphones exstinguendis incendiis, et medicinabiles cucurbitulae sine ignis ministerio cutem prehendentes et pilae sponte saltantis, et lucerna suas ipsa producens stuppas, et animal, quod a structore, dum secatur in mensa, bibit interim crepituque suo quodam et voce sitientis repraesentat imaginem, etc. Eôdem pertinet Architae Tarentini columba lignea, quam ille ita suspenderat: ut volaret, occultâ spiritus aurâ eam comitante: ad quod exemplum Norimbergae musca ferrea, e manibus artificis se attollens, convivas omnes circumvolabat, et aquila ad quintum ab urbe lapidem Carolo V. Imperatori obviam est facta, atque eum ad portas usque civitatis comitata. Item sphaera vitrea Archimedis, motus praeferens caelestes: qualem et Posidonius postea composuit, teste Cicer. de Nat. D. l. 2. Eiusdem Artis sunt νευρόσπαςτα, de quibus Horat. l. 2. Sat. 7.
Duceris; ut nervis alienis mobile lignum;
plenius Apuleius l. de Mundo: Hydraulicum item Archimedis, Tertulliano l. de Anima, praedicatum: Triton, de quo Corn. Severus in Aetna; aliaque Musica id genus organa, qualia describit Claudian. de Consul. Manlii Theodori: Hydraulicum quoque illud Claudii Galli, quô Tibure, in Cardinalis Atestini hortis, effecit, ut aquarum levi ac placidô illapsu, aneae aviculae motu, voce, cantu, ad noctuae adventum opportune intermissô, ad eius discessum repetitô opportunius, ita imitarentur veras, ut potius, qui fictas assererent, temerarii: quam qui veras astimarent, nimis creduli viderentur, ut scribit Possevin. Bibl. Sel. l. 15. c. 1. Quales icunculas Engibata: ac, si cantus avium effingerent, Merulas appellat Vitruvius l. 10. c. 12. Quinta Σφαιροποϊία, instrumenta ad observationes rerum caelestium idonea efficit, et in Gnomonicam ac Dioptricam dispescitur. Quarum illa Horologia fabricat, et apud Graecos Auctorem habuit Anaximenem Milesium, qui Sciothericum primus Lacedaemone ostendit, Olymp. 58. tempore Cyriac Servii Tullii, circa an. Urb. Cond. 200. ante quem tamen 200. iam annis horologium Sciothericum Regis Achaz, miraculô regredientis umbrae, in sacris celebratur: Cum apud romanos demum Sciotherica haberi coeperint, tempore belli Tarentini ac cum Pyrrho Rege circa Urb. Cond. 478. Ista nempe Dioptrice, de instrumentis agit; quibus lineam Meridianam, polorum elevationes, Aequinoctialis obliquitatem, Solis, Lunae aliorumque siderum situs et intervalla, Planetarum congressus, Eclipses et alia huius generis exquirimus: adeoque Astrolabium et radius ad eam pertinent. Suidas etiam ex intervallo dimensionem propugnaculorum, eius ope, accurate colligi docet: subdens hoc Pisidae,
Τῇ σῇ διόπτρᾳ ταῦτα πρὸς πολλοῦ βλέπεις:
Multo dioptrâ haec ante prospicis tuâ, etc.
Plura de Mechanice, eiusque multifario usu, in Architectura, Arte Nautica, ac Militari, necnon Sellulariis cunctis: de Scriptoribus item Mechanices, vide apud Gerh. Ioh. Vossium l. de Scientiis Mathem. c. 45. et seqq. ut et hic infra. Adde quae dicemus de Statice
SCRIPTORES MECHANICI GRAECI AC LATINI.
Archytas Tarentinus, primus Mechanica, Mechanicis principiis usus, exposuit; teste Diog. Laertiô in eius vita: Claruit autem Platonis aetate. Aristoteles, antiquissimus eorum est, quorum Mechanica adhuc exstant. Aeneas Tacticus, circa eadem tempora floruit: cuius habemus Στρατηγικὰ, in Epitomen redacta, a Cinea Thessalo, Pyrrhi Epirotarum Regis consiliario. Archimedes 160. annis post Aristotelem, Olymp. puta 140. in Ι᾿σοῤῥοπικῶν libris Mechanices causas particulares exposuit. Athenaeus, câdem aetate, Marcello sua de Machinis bellicis dedicavit. Heronis alexandrini dein clarum nomen fuit; cuius exstant: Mechanica, Automatica, Pneumatica, Zygus, et Poliorcetica. Drades postea, Ctesibius, Nymphodorus, Philo Byzantius, Diphilus, Charidas, Polyidus, Pyrrhus, Agesistratus, de eadem Arte scripserunt: quorum e Commentariis, ut et Archytae, suum confecit M. Vitruvius Pollio qui sub Augusto floruit. Sextus dein Iul. Frontinus, post Stratoclem et Hermiam, scripsit de Tactica, quae Homeri temporibus obtinebat. Aelianus, ad Adrianum Τακτικκ` scripsit: Praeterea ineditus exstat liber eius de Urbium obsidione. Arrianus Nicomediensis, cir ca eadem tempora, Tactica sua Adriano Caesari et ipse nuncupavit. Cl. Ptolomaeus, sub Antoninis, de Analemmate scrip sit. Iul. Africani, sub Marco Antonino Elagabalo exstant πρὸς πολεμίων παρασκευαὶ, seu Fabricae militares. Pappus, sub Theodosio M. eadem de Arte egit. urbicius, sub Anastasio Imperat. Tactica Graece literis et memoriae mandavit. Anthemius, patriâ Trallianus, Iustiniani M. aetate, scripsit περὶ παραδόξων μηχανημάτων, de machinis. Mauritius Imperator de re militari, libris 12. memoriam sui nominis consecravit. Hero Iunior sub Heraclio vixit. Leo Imperator A. C. 985. et fil. eius Constantinus Porphyrogennetus, A. C. 1012. Tactica scripsêre, ut taceam Daimachum, Asclepiodotum, Posidonium Rhodium, Basilium Patricium, Diodorum, etc. Albategnius, Syrus, A. C. 888. de Horologiis quaedam edidit. Ioh. Mullerus de Regiomonte, de Ponderibus et Aquaeductibus, commentarium reliquit, A. C. 1464. Ioh. Stabius Austriacus, scripsit Horoscopion Universale etc. A. C. 1510. Ioh. Iucundus Veronensis, Vitruvium illustravit, A. C. 1518. quemadmodum Aristotelis quaestiones Mechanicas Nic. Leonicus Thomaeus A. C. 1524. Georg. Agricola quinque de Mensuris ac Ponderibus libros emisit. A. C. 1533. Vannocius Biringucius Senensis, Pyrotechniam vulavit, A. C. 1540. quô eôdem de Architectura scripsit Leo Baptista Albertus Florentinus. Guil. Philander Castilioneus Vitruvium eruditô Commentariô illustravit A. C. 1544. Nic. Tartalea, multa ad Mechanicen pertinentia exaravit, A. C. 1550. etiam Nauticen et Artem Militarem. Rich. Recordus, Cambrus, de Arte faciendi Horologia scripsit, A. C. 1552. In eadem dein Anglia, Leon. Diggs Tectonicum conscripsit A. C. 1556. Guidus Ubaldus Marchio de-Monte, Mechanicorum pereruditum librum emisit, A. C. 1577. agens, de libra, vecte, trochlea axe in peritrochio, cuneo, et cochlea. Christ. Clavius octo edidit libros Gnomonicos A. C. 1580. etc. Alexander de in Floravantius Capucinus Retehorarium excogitavit. A. C. 1590. Simon Stevinus Brugensis, 6. Statica libros evulgavit A. C. 1595. Ioh. Bapt. Villalpandus eôdem annô, Hier. Pradi in Ezechielem labores continuaturus, de templi salomonici fabrica, vasorum forma, Hebraeorum ponderibus, etc. pluribus egit. Vide reliquos apud Voss. lib. supra laudato.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”